Talk:Bishopric of Ösel-Wiek
From Wikipedia, the free encyclopedia
Original text of foundation, in Latin:
H(enricus), Dei gratia Romanorum rex semper Augustus, universis imperii fidelibus, tam in Teutonia, quam in Livonia constitutis, gratiam suam et omne bonum. Quum rex regum et dominus dominantium, Deus, caput et principatum omnium regnorum Romanum elegit imperium, de gloria nominis Christiani et amplificatione imperii magnopere credimus esse gaudendum. Eapropter venientem ad nos venerabilem Gotfridum, primum Osiliensem episcopum, et episcopatum suum, cum universo populo suo, nuper baptizato, nobis offerentem, benigne suscepimus, atque ea, quae nostri iuris ratio postulare videbatur, regia eidem porreximus hilaritate; terminos quoque, ad praefatam diocesim pertinentes, videlicet quinque kelichontas in Osilia et septem in Maritima, cum quadam insula deserta, quae dicitur Dageida, et aliis quibusdam insulis adiacentibus, cum omnium iuris et honoris integritate, quam habent alii Livonenses episcopi, sibi suisquesuccessoribus auctoritate regali in perpetuum confirmanes. Datum apud Wilcenburch, kal. Octobris, indictione secunda.