Talk:Triaria

From Wikipedia, the free encyclopedia

Articles for deletion This article was nominated for deletion on 6/9/2006. The result of the discussion was keep.

Strangely, the linked article is the only occasion where this woman is ever mentioned. And who is Emperor Lucius Vitellius?

I strongly doubt the reliability of the source or the information. Therefore, the article should be deleted unless other sources are found.

--LostJedi 10:10, 6 September 2006 (UTC)

[edit] Triaria in De claris mulieribus (Ref 7 in main article)

Triaria, Lucii Vitellii fratris Auli Ro. principis coniunx: anno salutis nostrae nonagesimo, cum multis aliis meritis foret spectabilis, in hoc uno, ob feruidum viri sui amorem, acetiam ob insitam naturae atrocitatem, tantae fuit ferocitatis contra muliebrem morem: quia virago merito venerit appellanda. Discordantibus igitur ob principatum, Vitellio Caesare atque Vespasiano, actum est: ut cum intrassent Terracinam Volscorum oppidum, nonnulli gladiatores sub luliano quodam duce, et remiges etiam plures Romanae classis haud longe a Cyrceo monte sub Apollinario praefecto morantes, et hi cum Vespasiano sentientes, per negligentiam et socordiam tenerentur, serui cuiusdam indicio factum est, ut nocte illa Lucius intraret: Qui dum in semisopitos arma arripientes hostes atque oppidanos infestos ferro saeviret: Triaria haec, quae per noctem virum secuta, civitatem intraverat, in coniugis victoriam avida, gladio accincta, et Vitellianis immixta militibus, nunc huc, nunc illuc, per medias noctis tenebras inter clamores dissonos, et discurren tia tela, sanguinem morientiumque singultus extremos, nil militaris severitatis omittendo, irruebat in miseros, adeo ut crudeliter nimium atque superbe, in hostes egisse relatum sit. Ingentes in sano pectore coniugalis amoris sunt vires, nulla illis, dummodo viri gloria extollatur, formido: nulla pietatis memoria, nulla feminei sexus erubescentia, nulla denique temporum qualitatis extimatio. Potuit Triaria in decus viri ut omnia facili labore subire: quae nedum feminas, quibus ut plurimum mos est in diurno viris obmurmurare, nocte in sinu coniugis foveri, sed robustos iuvenes atque bellicosos horrore quandoque corripere. Et si tanto cum impetu se tulit haec in arma nocturna, mulier, quis credet eam hoc tantum facinore fuisse conspicuam, cum non consueverint, seu exitiosae sint, seu celebres, solae mortalium pectora subire vitutes.

De claris mulieribus, Giovanni Boccaccio, (between 1357 and 1363).